19.1 Virī, quantās pecūniās ab uxōribus dōtis nōmine accēpērunt, tantās ex
suīs bonīs aestimātiōne factā, cum dōtibus commūnicant. 2. Huius omnis
pecūniae coniūnctim ratiō habētur fructūsque servāntur: uter eōrum vītā
superāvit, ad eum pars utrīusque cum frūctibus superiōrum temporum
pervenit. 3. Virī in uxōrēs, sīcutī in līberōs, vītae necisque habent potestātem;
et cum paterfamiliae illūstriōre locō nātus dēcessit, eius propinquī conveniunt
et, dē morte sī rēs in suspiciōnem venit, dē uxōribus in servīlem modum
quaestiōnem habent et, sī compertum est, ignī atque omnibus tormentīs
excruciātās interficiunt. 4. Fūnera sunt prō cultū Gallōrum magnifica et
sūmptuōsa; omniaque quae vīvīs cordī fuisse arbitrantur in ignem īnferunt,
etiam animālia, ac paulō suprā hanc memoriam servī et clientēs, quōs ab eīs
dīlēctōs esse constābat, iustīs fūneribus cōnfectīs ūnā cremābantur.
20.1 Quae cīvitātēs commodius suam rem pūblicam administrāre
exīstimantur, habent lēgibus sānctum, sī quis quid dē rē pūblicā ā fīnitimīs
rūmōre aut fāmā accēperit, utī ad magistrātum dēferat nēve cum quō aliō
commūnicet, 2. quod saepe hominēs temerāriōs atque imperītōs falsīs
rūmōribus terrērī et ad facinus impellī et dē summīs rēbus cōnsilium capere
cognitum est. 3. Magistrātūs quae vīsa sunt occultant quaeque esse ex ūsū
iūdicāvērunt multitūdinī prōdunt. Dē rē pūblicā nisi per cōncilium loquī nōn
concēditur.