15.1 Alterum genus est equitum. Hī, cum est ūsus atque aliquod bellum
incidit (quod ferē ante Caesaris adventum quotannīs accidere solēbat, utī aut
ipsī iniūriās inferrent aut illātās prōpulsārent), omnēs in bellō versantur, 2.
atque eōrum ut quisque est genere copiīsque amplissimus, ita plūrimōs circum sē
ambactōs clientēsque habet. Hanc ūnam grātiam potentiamque nōvērunt.
16.1 Nātiō est omnis Gallōrum admodum dēdita religiōnibus, 2. atque ob
eam causam, quī sunt adfectī graviōribus morbīs quīque in proeliīs
periculīsque versantur, aut prō victimīs hominēs immolant aut sē
immolātūrōs vovent administrīsque ad ea sacrificia Druidibus ūtuntur, quod,
prō vītā hominis nisi hominis vīta reddātur, 3. nōn posse deōrum
immortālium nūmen placārī arbitrantur, pūblicēque eiusdem generis habent
īnstitūta sacrificia. Aliī immānī magnitūdine simulācra habent, 4. quōrum
contexta vīminibus membra vīvīs hominibus complent; quibus succensīs,
circumventī flammā exanimantur hominēs. 5. Supplicia eōrum quī in furtō
aut in latrōciniō aut aliquā noxiā sint comprehēnsī grātiōra dīs immortālibus
esse arbitrantur; sed, cum eius generis cōpia dēfēcit, etiam ad innocentium
supplicia dēscendunt.
17.1 Deum maximē Mercurium colunt. Huius sunt plūrima simulācra:
hunc omnium inventōrem artium ferunt, hunc viārum atque itinerum
ducem, hunc ad quaestūs pecūniae mercatūrāsque habēre vim maximam