1. Hōc mortuō aut sī quī ex reliquīs excellit dignitāte succēdit, aut, sī sunt

plūrēs parēs, suffrāgiō Druidum, nōnnumquam etiam armīs dē principātū

contendunt. 10. Hī certō annī tempore in fīnibus Carnūtum, quae regiō

tōtīus Galliae media habētur, cōnsīdunt in locō cōnsecrātō. Hūc omnēs

undique, quī contrōversiās habent, conveniunt eōrumque decrētīs iudiciīsque

parent. 11. Disciplīna in Britanniā reperta atque inde in Galliam trānslāta esse

exīstimātur, 12. et nunc, quī dīligentius eam rem cognōscere volunt,

plērūmque illō discendī causā proficīscuntur.

14.1 Druidēs ā bellō abesse cōnsuērunt neque tribūta ūnā cum reliquīs

pendunt; mīlitiae vacātiōnem omniumque rērum habent immunitātem. 2.

Tantīs excitātī praemiīs et suā sponte multī in disciplīnam conveniunt et ā

parentibus propinquīsque mittuntur. 3. Magnum ibi numerum versuum

ēdiscere dicuntur. Itaque annōs nōnnullī vīcēnōs in disciplīnā permanent. 4.

Neque fās esse exīstimant ea litterīs mandāre, cum in reliquīs ferē rēbus,

publicīs privātīsque ratiōnibus, Graecīs litterīs ūtantur. Id mihi duābus dē

causīs īnstituisse videntur, quod neque in vulgum disciplīnam efferrī velint

neque eōs, quī discunt, litterīs cōnfīsōs minus memoriae studēre: quod ferē

plērīsque accidit, ut praesidiō litterārum dīligentiam in perdiscendō ac

memoriam remittant. 5. In prīmīs hoc volunt persuādēre, nōn interīre

animās, sed ab aliīs post mortem transīre ad aliōs, atque hōc maximē ad