13.1 In omnī Galliā eōrum hominum, quī aliquō sunt numerō atque honōre,
genera sunt duo. Nam plebēs paene servōrum habētur locō, quae nihil audet
per sē, nūllō adhibētur cōnsiliō. 2. Plērīque, cum aut aere aliēnō aut
magnitūdine tribūtōrum aut iniūriā potentiōrum premuntur, sēsē in
servitūtem dicant nōbilibus: in hōs eadem omnia sunt iūra, quae dominīs in
servōs. 3. Sed dē hīs duōbus generibus alterum est Druidum, alterum equitum.
interpretantur: ad hōs magnus adulēscentium numerus disciplīnae causā
concurrit, magnōque hī sunt apud eōs honōre. 5. Nam ferē dē omnibus
controversiīs publicīs privātīsque constituunt et, sī quod est admissum
facinus, sī caedēs facta, sī dē hērēditāte, dē fīnibus contrōversia est, īdem
decernunt, praemia poenāsque constituunt; 6. sī quī aut privātus aut populus
eōrum dēcrētō nōn stetit, sacrificiīs interdicunt.
Haec poena apud eōs est gravissima. 7. Quibus ita est interdictum, hī numerō
impiōrum ac scelerātōrum habentur, hīs omnēs dēcēdunt, aditum sermonemque
dēfugiunt, nē quid ex contāgiōne incommodī accipiant, neque hīs petentibus ius
redditur neque honōs ūllus commūnicātur. 8. Hīs autem omnibus Druidibus praeest
ūnus, quī summam inter eōs habet auctoritātem.
13.1 In all Gaul of these people, who are of some account and honor, there are two classes. For the masses are held almost in the position of slaves, who dare nothing by themselves, they are admitted to no council.