1. Quibus rēbus perturbātīs nostrīs novitate pugnae tempore

opportunissimō Caesar auxilium tulit: namque eius adventū hostēs

constitērunt, nostrī sē ex timore recepērunt. 2. Quō factō, ad lacessendum

hostem et committendum proelium aliēnum esse tempus arbitrātus suō sē

locō continuit et brevī tempore intermissō in castra legiōnēs redūxit. 3. Dum

haec geruntur, nostrīs omnibus occupātīs quī erant in agrīs reliquī

discessērunt. 4. Secutae sunt continuōs complurēs diēs tempestātēs, quae et

nostrōs in castrīs continērent et hostem ā pugnā prohibērent.

  1. Interim barbarī nuntiōs in omnēs partēs dimīsērunt paucitātemque

nostrōrum mīlitum suīs praedicāvērunt et quanta praedae faciendae atque in

perpetuum suī liberandī facultās darētur, sī Rōmānōs castrīs expulissent,

demonstrāvērunt. Hīs rēbus celeriter magnā multitudine peditātūs

equitātūsque coactā ad castra vēnērunt.

35.1 Caesar, etsī idem quod superiōribus diēbus acciderat fore vidēbat, ut, sī

essent hostēs pulsī, celeritāte perīculum effugerent, tamen nactus equitēs

circiter XXX, quōs Commius Atrēbās, dē quō ante dictum est, sēcum

transportāverat, legiōnēs in aciē prō castrīs constituit. 2. Commissō proeliō

diutius nostrōrum mīlitum impetum hostēs ferre non potuērunt ac terga

vertērunt. 3. Quōs tantō spatiō secutī quantum cursū et vīribus efficere

potuērunt, complūrēs ex eīs occidērunt, deinde omnibus longē lātēque