nostrōs prohibēre et rem in hiemem prodūcere, quod eīs superātīs aut redītū
interclusīs nēminem posteā bellī inferendī causā in Britanniam transitūrum
cōnfidēbant. 3. Itaque rursus coniurātiōne factā paulātim ex castrīs discedere
et suōs clam ex agrīs dēdūcere coepērunt.
ēventū nāvium suārum et ex eō quod obsidēs dare intermīserant fore id quod
accidit suspicābātur. 2. Itaque ad omnēs casūs subsidia comparābat. Nam et
frūmentum ex agrīs cotidiē in castra cōnferēbat et, quae gravissimē afflictae
erant nāvēs, eārum materiā atque aere ad reliquās reficiendās ūtēbātur et quae
ad eās rēs erant usuī ex continentī comportārī iubēbat. 3. Itaque, cum summō
studiō ā mīlitibus administrāretur, XII nāvibus āmissīs, reliquīs ut navigārī
satis commodē posset effēcit.
quae appellābātur VII., neque ūllā ad id tempus bellī suspiciōne interpōsitā,
cum pars hominum in agrīs remanēret, pars etiam in castra ventitāret, eī quī
prō portīs castrōrum in statiōne erant Caesarī nuntiāvērunt pulverem
maiōrem quam consuetūdō ferret in eā parte vidērī quam in partem legiō iter
fēcisset.