1. Atque nostrīs mīlitibus cunctantibus, maximē propter altitūdinem

maris, quī X legiōnis aquilam ferēbat, contestātus deōs ut ea rēs legiōnī

feliciter ēvenīret, ‘Dēsilite,’ inquit, ‘militēs, nisi vultis aquilam hostibus

prōdere; ego certē meum rēī pūblicae atque imperātōrī officium praestiterō.’

  1. Hoc cum vōce magnā dīxisset, sē ex nāvī prōiēcit atque in hostēs aquilam

ferre coepit. 5. Tum nostrī cohortātī inter sē, nē tantum dēdecus

admitterētur, universī ex nāvī dēsiluērunt. 6. Hōs item ex proximīs primī

nāvibus cum conspēxissent, subsecutī hostibus appropinquāverunt.

    1. Pugnātum est ab utrīsque ācriter. Nostrī tamen, quod neque ordinēs

servāre neque firmiter insistere neque signa subsequī poterant atque alius

aliā ex nāvī quibuscumque signīs occurrerat sē aggregābat, magnopere

perturbābantur; 2. hostēs vērō, nōtīs omnibus vadīs, ubi ex lītore aliquōs

singulārēs ex nāvī ēgredientēs conspēxerant, incitātīs equīs impedītōs

adoriēbantur, 3. plūrēs paucōs circumsistēbant, aliī ab latere apertō in

universōs tēla coniciēbant.

  1. Quod cum animadvertisset Caesar, scaphās longārum nāvium, item

speculātōria navigia mīlitibus complērī iussit et, quōs laborantēs conspēxerat,

hīs subsidia submittēbat. 5. Nostrī, simul in āridō constitērunt, suīs omnibus

consecūtīs, in hostēs impetum fecērunt atque eōs in fūgam dedērunt; neque

longius prosequī potuērunt, quod equitēs cursum tenēre atque insulam capere